- TORPEDO
- TORPEDOa vi, ut Varro ait, de L. L. l. 4. nempe quia inducit torpedinem: Graecis eadem de causa Νάρκη, quod νάρκωσιν producit: a tremore, quem adfert contrectantibus, Burdegalensibus Tremble; Liguribus ob eandem rationem Tremoriza: Bellunensi, Avicennae Interprati, Alharade, ex al Arabico articulo, et verbo harad, i. e. stupuit, horruit: piscis est, mirâ motus depravandi, quemadmodum plane tollendi Echeneis, facultate praeditus. Nimirum omnium est gentium consensus, eam inducere corpori tremorem torporemque: quod non solum contrectanti, sed etiam hamô piscanti facit, vim eam per hamum, setam et arundinem, in ipsam piscantis manum traducendo. Quod, praeter innumeros Auctores, qui hac de re scripserunt, experientiâ a se comprobatum ait Rondeletius, de Piscibus Marinis, l. 2. c. ultimô. Attributa ei haec vis divinitus est, ad capiendos piscium alios: per se enim imbecillis est. Itaque ad se accedentes pisciculos stupefacit atque illos capit, hôc moeô. Resupinat se in arena immotaque iacet mortuae instar. Pisces igitur secure accedunt stuporeque correpti recedere iterum nequeunt. Sic illa, licet alias tardissima, mugiles etiam, quamvis piscium velocissimos, in potestatem suam, pertrahit; Unde et in Torpedinis eos ventriculo reperiri, auctor est Aristoteles, Hist. Animal. l. 9. c. 38. De qua sagacitate, praeter Plutarchum Comparat. aquatilium et terr. ita Plin. l. 9. c. 42. Novit Torpedo vim suam, ipsa non torpens: mersaque in limo se occultat, piscium, qui secure supernatantes obstupuêre, corripiens. Nec minor sollertia ranae etc. Modum, quô vim hanc exserat, his verbis exponit Oppianus, Halieut. l. 2. v. 62. et seqq.Α᾿λλά οἱ εν λαγόνεςςιν ἀναλκείης δόλος ἀλκή,Κερκίδες ἐμπεφύασι παρὰ πλευρην` ἑκάτερθενΑ᾿μφίδυμοι, τῶ ἔι τις ἐπιψαύσειε πελάςςας,Αὐτίκα οἱ μελέων ςθένος ἔσβεσεν. εν δὲ οἱ αἷμαΠήγνυται, οὐδ᾿ ἔι τι γις̔῀α φέρειν δύνατ᾿, ἀλλὰ οἱ ἀλκὴΗ῟κα μαραινο υνύοιο παρίεται ἄφρονι νάρκῃ.Verum ipsi in lumbis imbecillitatis est subsidium,Radii sunt innati iuxta latus utrinqueGemini: Quos si quis attingat accedens,Statim ipsi membrorum robur exstinguit, sanguisque ipsiCongelascit, neque amplius membra ferre potest, sed ipsius roburPaulatim tabescentis remittitur solidae Torpedini.Ubi duo docet Poeta, in lumbis Torpedini hanc vim inesse, et qualitatem, quâ stuporem inducat, esle frigus: in quo abit a Galeno, qui de causis Sympt. l. 1. ac l. de usu Respir. obscurae occultaeque qualitati id adscribic. Vossius ait, Torpedinem spiritus et humores diffundere, qui refrigerent, et, ut Oppianus habet, quasi congelent, non pisces modo, sed et piscatores etiam: quorum nervi ac digiti, vi per hamum et lineam transeunte, prorsum ratione facultatis motricis debiles fiant ac infirmi: unde tremor ille, de quo supra. Quanta porro piscis huius fecunditas, docet Plin. l. 9. c. 51. Torpedo octogenos fetus habens, invenitur: eaque intra se parit ova praemollia, in alium locum uteri transferens, atque ibi excludens. Imo non parere solum intra se tam numerosam sobolem, sed et, cum haec timere coeperit, magnô affectus indiciô, recipere, scribit de ingenti Torpedine agens Aristoteles, de Animal. l. 6. c. 10. Quemadmodum et glaucus, cum timet, a matre ore hianti excipitur; ceslante metu iterum evomitur, ut Aelianus refert, Hist. Anim. l. 1. c. 16. et mustelae emittunt et admittunt intra se catulos, apud Aristot. loc. cit. Carnem ei attribuunt lentam et concoctu difficilem, nec grati saporis, nisifrigatur. Eae tamen partes, quae circa caput, tenerae dicuntur esle ac concoctu faciles: parvae item meliores magnis, vide Athen. l. 8. Sed Plato apud eundem, l. 4. imo et Galenus de alim. facult. l. 3. docet, Torpedinem, ut et pastinacam, carnem habere mollem, sapore gratam, concoctu non difficilem, medioeriter nutrientem, quaeve alvum non male subducat. Idem l. de Attenuante victu praecipit, si pises defuerint saxatiles, Torpedo ut aslumatur cum beta, tritâ enmpe, item cum porro; quod uberius adhibetur, cumque minuto piperis. Ad haec l. 8. Med. docet, post asellos proximum obtinere locum soleas et Torpedinem. Quid quod Italiae in delitiis esle, scribit Albertus, l. 24. c. 1. Nempe evanescente vi frigidi veneni, quod inerat vivae. Iecori Torpedinis, ut Plinius ait, l. 9. c. 42. teneritas nulla praefertur. Eam peculiari carmine prosecutus est Claudianus. Plura vide apud Vossium, de orig. et progr. Idololatriae passim, inprimis l. 4. c. 11. et 38. ubi dolorem capitis etiam inveter atum Torpedine nigrâ vivâ parti dolenti impositâ, tolli: c. item 44. ubi eôdem remedio, ab Anterote, Caesaris liberto, podagram omnemque morbum articularem, curari solitum fuisse, ostendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.